Rozmiar: 15909 bajtów

- 98 -

1333. Jan. 23. Liegnitz.

Herzog Boleslaus giebt der Stadt Hainau alle Rechte der Stadt Liegnitz besonders das magdeburgische Recht.

In nomine domini amen. Vt contractuum inmobilis perserueret celebritas, expedit, ut litterarum edicionibus anneccione testium ac sigillorum congruis appicibus fulciatur. Inde est, quod nos Bolezlaus dei gracia dux Slesie et dominus in Legenicz ad vniuersorum, tam presencium quam futurorum, noticiam communem, ad quos presens scriptum peruenerit, volumus deuenire, quod considerata qualitate inconcusse fidelitatis ciuium vniuersorum nostre ciuitatis, dicte wlgariter Haynow, quos frequenter apud nos et nostros speculo vere constancie fidelitatis inuenimus prefulgere, cupientes ideo, quod predicti ciues nostri, defectum quemcunque in iure suo non habentes, debeant in omnibus iuribus suis ceteris nostris ciuibus coequari, damus et concedimus eisdem ciuibus Haynowiensibus, qui pro nunc sunt et in posterum erunt, temporibus coeternis, animo gratuito bonaque voluntate nec non nostrorum seniorum et sapientum consilio prehabito ac deliberacione diligenti premissa, omnia iura, scripta et non scripta, nostrorum ciuium Ligniczensium, videlicet iura Meydeburgensia et alia iura super modiis, mensuris, ulnis, molaribus, id est lapidibus molendinorum, nec non metratis, quemadmodum hiidem ciues nostri Ligniczenses habent pro nunc et habuerunt, ex antiqua reuolucione annorum plurimorum et sicuti in posterum habebunt ex parte nostri ipsius et nostrorum progenitorum ducum et principum Slesie, pro recipientibus a nobis et suis successoribus perpetuis absque omni contradicione nostri et nostrorum successorum, habenda et perpetuis temporibus possidenda pro accrescencia eorumdem ciuium nostrorum Haynoviensium et illius ciuitatis prehabite incremento; vt autem hec donacio et concessio inmobilis et incorrupta perpetue permaneat, presentem paginam nostri supremi sigilli robore iussimus communiri. Actum et datum in Legnicz in preurbio ante castrum nostrum Legnicz, sabato proximo ante diem conuersionis santi Pauli apostoli gloriosi, anno domini millesimo tricenthesimo tricesimo tercio.

Tzschoppe u. Stenzel, Urkundenb. p. 534. Das Original der von den Herzogen Wenzel und Ludwig am 9. April 1345 zu Liegnitz ertheilten Bestätigungsurkunde, befindet sich nicht, wie dort bemerkt ist, im Archive dieser Stadt, sondern ist mit dem von Hainau in das Provinzial-Archiv übergegangen.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów